- PICTAVIUM
- PICTAVIUMGallice Poitiers. Ad Clanim fluv. 30. leuc. a Mediolano Santonum in Caeciam, 35. a Biturico, Pictonum caput. Civitas amplissimi est circuitus, sed non aeque culta. Ridicule quibusdam a Pictis, qui e Scythia advenêre, condita, dictaque: antequam enim hi in Britannia sedes fixissent, iam magni nominis Pictavium erat: potius Gallorum opus videtur. Hîc vetus castrum, a romanis sine dubio conditum, qui et Amphitheatrum aliaque insignia aedificia hîc exstruxêre. Parlamenti Parisiensis sedes fuit, sub Carolo VII. qui celebris hîc Academiae auctor est, A. C. 1451. fundatae, cuius elogium apud Scaligerum vide. In provinc. Pictaviensi superiori, seu mediterranea. Praetertiô saeculô Urbs in Reformatorum fuit potestate, donec capta est a Marescallo S. Andreano, A. C. 1562. Iterum, sed frustra obsessa est ab Admirali Colinio, illam duce Guisiô defendente. Obsidionem Libergius prolixe descripsit, Ecclesiam Pictaviensem S. Martialis fundâsse creditur: quae Praesules inter alios clrissimos habuit S. Hilarium, Iustinum, Maxentium, Gelasium, Anthemium, Pientium, Emmeranum, Venantium Fortunatum, etc. Cathedralis Ecclesia D. Petro sacrata est, Dimidiâ leucâ ab urbe, in itinere Biturigas ducente lapis visitur, quadratus, 25. pedes largus, latus 17. quatuor aliis lapidibus innixus, de quo multa incolae fabulantur, ipsi inscriptum hoc distichon:Hic lapis ingentem superat gravitate Colossum,Ponderis et grandi sidera mole petit.Strabo. l. 4. Ptolem. Geogr. Caesar. Comm. Amm. Marcellin. l. 16. Gregor. Turonens. l. 2. 5. etc. Petrus Roger. Pct. descr. Scaevola Sammart. Elogium Pictavii. Ioh. Beslius, des Evesque de Poict. Sincerus, Itiner. Gall. Duchesnius etc. Hic Concilium habitum, A. C. 589. quô Basina et Chrodieldis, Luboveiae Abbatissae obsecundare recusantes, excommunicatae sunt. Gregor. Turonens. l. 10. c. 8. A. C. 1010. 1029. 1075. contra Berengarium, etc. Vide Morerium, Diction. Histor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.